- CAECILII
- CAECILIIa Caecade Aeneae Comite, alii a Caeculo Volcani Fil. Virg. Aen. l. 7. qui Praeneste condidit. Dictus autem hic Caeculus, quod unam oculi pupillam alterâ minorem haberet. Plebeii fuerunt, nullis ante annum Urb. Cond. 470. honoribus gestis, cognominibusque metelli, Macedonici, Calvi, Dentricis, Balearici, Dalmatici, Vittati, Caprarii, Nepotis, Celeris, Cretici, Pii, Numidici, Scipionis et Silani distincti. Nobilis admodum Romae haec gens fuit, Pontisicatus maximos IV. Dictaturas duas, magisteria Equitum totidem, Consulatus XX. Censuras VII. Triumphos novem, intra annos 250. adepta: quibus honoribus funeti sunt viri undeviginti. Haec feamilia Praeneste oriumda et pest exactos Reges in civitatem accepta. Vide Caeculus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.